Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Salmos 91

Vulgata Latina (Latin)

1psalmus cantici in die sabbati

2bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

3ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

4in decacordo psalterio cum cantico in cithara

5quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

6quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

8cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;

9tu autem Altissimus in aeternum Domine

10quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

11et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

12et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

13iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

14plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

15adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

16ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

WhatsApp