Salmos 32
Vulgata Latina (Latin) ›1psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum;
11consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem