Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Salmos 27

Vulgata Latina (Latin)

1huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

2exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

3ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

4da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

5quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

6benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae

7Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

8Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est

9salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

WhatsApp