Salmos 24
Vulgata Latina (Latin) ›1psalmus David ad te Domine levavi animam meam
2Deus meus in te confido non erubescam
3neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
4confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et; semitas tuas doce me
5dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
6reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
7delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine
8dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius