Salmos 17
Vulgata Latina (Latin) ›1in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2diligam te Domine fortitudo mea
3Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
9ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
13prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis
14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis;
15et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos