Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Salmos 140

Vulgata Latina (Latin)

1psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te

2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

3pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis

4non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum

5corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum

6absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt

7sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum

8quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam

9custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem

10cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

WhatsApp