Salmos 108
Vulgata Latina (Latin) ›1in finem David psalmus
2Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
3locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
4pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
6constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
7cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
8fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
11scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
12non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius